[266] EPISTOLA LXVI.

IUSTUS LIPSIUS

THEODORO CANTERO

S.D.

Tuus accepi; amoris potius veteris monumentum, quam rei novae aut argumenti indices. Et vero quid serium per haec tempora scribatur? Vix licet, vix libet; cum nil nisi triste, aut asperum factionum fructus aut turbarum. Quibus finem pace aliqua sermo magis quam res nuper spondebat. Ego video •ασπονδον• hunc •πολεμου• nec nisi victoria cum partis exitio terminabit aut componet. Sed nec in studiis valde est, quod equidem scribam. Non excitari ea valde, aut erigi per haec tempora tute non ignoras: etsi quid facimus, vereor ut frigus habeat aut languorum. Te laudo, qui intermittis. Et debes sane; qui post diuturnas occupationes coepisti esse tui juris. Ut a fame cibi suaviores, sic studia post intervallum. De Militia intra dies tres aut quatuor prodibit. Lovanii postrid. Kal. IUN. MDXCV.